- ABSENTATUM Vinum
- ABSENTATUM Vinumapud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 21. Conditô piscinas et solia temper aviet et rosatô atque absentatô; (ita enim habet optimus codex, cum vulgolegatur absintbio) vulgus ad bibendum invitavit, etc. pro absintbiato: Sic enim tum seripsisse Latinos argumentô sunt Graeci recentiotes, qui vocem hanc Latinam usurpantes numquam aliter fere seribunt quam ἀψίνθατον. Latini igitur, ut hine apparet, absentatum vel absintbatum proferebant, non absintbiatum. Sed et absentum iidem dixêre pro absintbint, uti in libro vetussimo MS. Apuleii de Herbis, legit Salmasius: qui proin apud eundem Lampridium paulo ante, ubi verba haec: pronasturtiis et apiastris et facedlaribus, adiutus a Codice Palatino, qui habet pro nascentis, reponendum iudicat, pro absentis et apiastris et facelaribus. Apuleius certe l. de Remedits salutar. quem in vetustissimis membranis scriptum idem habuit Salmas. sic omnibus locis exaratum praeferebat: In remedio est absenti sucus decocti et inspersus vel sedi. Et paulopost: Disserentia in bis. sicut in pomis, acres sint ut origani, nasturtii, sinapis: amari vero, absenthi, centauriae. Et ita alibi passim, Absentum vel Absentbum Latini protulerunt; non ab co; quod Graeci ἀψίνθιον, sed ex co, quod iidem ἄψινθον quoque dicerent. Hine ergo Absentum et Absentbatum, Graecisque recentioribus Αψίνθατον, ut Alexandro Tralliano l. 8. Οινος τοίνυν θερμότεπος τούτοις ἐπιτήδειος καὶ οἰνομελι καὶ ἀψυνθάτον καὶ ἀνισάτον πινόμενον, etc. Vide etiam infra: uti de Absinbii macini ramo, in sacris Isiacis praelaro, infra voce Isis. de Absintbii vero Portu, praemio victorum in quadrigarum certamine, ubi de Latims feriis: et de Absinthio in arculis vestium recludi solito, ad tincarum morsus arcendos, voce Tinea: deque eiusdem usu in iudicio mulieris suspectae, apud Hebraeos, wide Zelotypia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.